聖枝主日  

紫  Violet

在弥撒前举行了祝圣树枝和游行之处,司祭到了祭台,不念第四十二篇圣咏和认罪经,迳直走上祭台;口吻祭台中间后,举行进香礼如常。

 

进台咏 (Ps. 21. 20,22)

DOMINE, ne longe fácias auxílium tuum a me, ad defensiónem meam áspice: líbera me de ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam. — (Ps. ibid. 2) Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? longe a salúte mea, verba delictorum meorum. — Dómine, ne longe fácias ...
 

 

上主!莫要远离我!我的勇力,急来辅助我吧!救我脱离狮子的口,由野牛的角中、拖出我这苦恼的人。我的天主、我的天主,求祢垂顾我吧!祢为什么舍弃了我?祢为何远离了我的哀求,和我呼吁的言词?上主!莫要远离我!...... (2:20,22,2)

集祷经

OMNIPOTENS sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere, et crucem subíre fecisti: concéde propitius; ut ad patiéntiae ipsíus habére documénta, et resurrectiónis consórtia mereámur. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum ...
 

 

全能永在的天主,祢曾愿我们的救主取个肉躯,受十字架刑戮,是给人类一个仿效谦逊的表式;求祢恩赐我们能取法祂忍苦的圣范,并能分享祂复活的光荣。因我们主…。

书信 (Phil., 2. 5-11)

FRATRES: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminem factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (here genuflect) ut in nómine Jesu omne genu flectátur cœlestium, terréstrium, et infernórum: et omnis língua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
 

   

弟兄啊:你们应该怀着基督耶稣所怀的心情。祂虽然具有天主性,茪ㄖ潀菑v与天主平等、作为一件依恋不舍的战利品;反而取了奴仆的性质,成为和我们同样的人,而剥夺自己所应有的一切。人们按着祂在各方面所表示的状态,认出祂是人;祂便屈己自下,服从到死,甚至死在十字架上。因此天主举扬了祂,赏给祂超越万名以上的名,使一切在天上的、地上的和地狱中的,因耶稣的名、(此处跪半膝) 都要屈膝,众口都要明认耶稣基督为主,居在天主的光荣内。

台阶咏 (Ps. 72. 24, 1-3)

TENUISTI manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me: et cum glória assumpsísti me. Quam bonus Israel Deus rectis corde! mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei: quia zelávi in peccatóribus, pacem peccatorum videns.
 

 

祢握着了我的右手;祢以祢的训言引导了我;祢接了我走进祢的荣耀中。天主待良善的人和心净的人实在厚道!至于我,我的脚几乎踌躇不定,我的脚险些滑倒,因为我见恶入和强横的人享福,就心怀妒意。

连唱咏 (Ps. 21. 2-9, 18,19, 22, 24, 32)

DEUS, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? Longe a salúte mea verba delictórum meórum. Deus meus, clamábo per diem, nec exáudies: in nocte, et non ad insipiéntiam mihi. Tu autem in sancto hábitas, laus Israel. In te speravérunt patres nostri: speravérunt, et liberásti eos. Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: in te speravérunt, et non sunt confúsi. Ego autem sum vermis, et non homo: oppróbrium hóminum, et abiéctio plebes. Omnes qui vidébant me, aspernabántur me: locúti sunt lábiis, et moverunt caput. V.: Speravit in Dómino, erípiat eum: salvum fáciat eum quóniam vult eum. Ipsi vero consideravérunt, et conspexérunt me: divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. Libera me de ore leónis: et a córnibus unicórnium humilitátem meam. Qui timétis Dóminum, laudáte eum: univérsum semen Jacob, magnificáte eum. Annuntiábitur Dómino generátio ventura: et annuntiabunt cœli justítiam ejus. Pópulo, qui nascétur, quem fecit Dóminus.

 

   

我的天主、我的天主,求祢垂顾我吧!祢为什么舍弃了我?
祢为何远离了我的哀求,和我呼吁的言词?
我的天主!我白天呼号,祢不应允;黑夜哀求,也得不着抚慰。
但祢是圣洁的,祢住在伊撒尔赞颂之中。
我们的祖先依靠了祢;他们依靠祢,祢便解救了他们。
他们呼吁祢,便得了救援;他们依靠了祢,就不蒙羞辱。
但是、我宛如蠕虫,没有人形,成了人们的欺凌,饱受了百姓的藐视。
凡看见我的人,都戏笑我,撇嘴摇头说:

“祂既托付了上主,上主就当救祂,上主既喜爱祂,就当救助祂!”

他们睁眼怒视我。他们瓜分了我的衣裳,为我的长衣他们拈阄。
救我脱离狮子的口,由野牛角中、拖出我这苦恼的人。
你们敬畏上主的人,赞美祂吧!雅各伯一总的后裔,光荣祂吧!
愿将吾主的胜利传给后代;
愿后代人将祂的正义、传给将生的百姓,言明:“这是主所行的。”

(21:2-9,18,19,2,24,32)

福音 (Matthew, 26. 1-75, 27. 1-66)

依照玛窦所传我们主耶稣基督的受难始末。


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Scitis quia post bíduum Pascha fiet, et Fílius hóminis tradétur ut crucifigátur? C. Tunc congregáti sunt príncipes sacerdótum, et senióres pópuli in átrium príncipis sacerdótum, qui dicibátur Cáiphas: et consílium fecérunt ut Jesum dolo tenérent, et occiderent. Dicébant autem: S. Non in die festo, ne forte tumúltus fíeret in pópulo.


那时候、耶稣和祂的门徒来到一个名叫日色玛尼的山园,对祂的门徒说:“你们留在这里,等我到那过去祈祷。”祂就带着伯多禄和载伯德的两个儿子一同去。祂开始忧闷难过起来;于是对他们说:“我的心灵忧闷得要死;你们留在这里,和我一同醒着。”祂就稍微走向前去,伏在地上,祈祷说:“我的父!若是可能,这爵免了我吧!然而、不要照我的意愿,但照祢的意愿。”祂同到门徒那里,见他们睡着了,就对伯多禄说:“你们竟然不能同我醒着一点钟吗?你们该醒着、祈祷,免陷于诱惑:精神是豪爽的,而肉体软弱了。”祂第二次祈祷说:“我的父!这爵若不能免去,必要我饮,愿祢的旨意承行吧!”祂又回来,见他们还是睡着;原来他们的眼目昏沉。祂再离开他们,又去第三次祈祷,仍旧说同样的话。之后,回到门徒那里,对他们说:“你们睡觉、安歇吧!时候到了,人子将被交到罪人手里。起来!走吧!看!负卖我的人近了!”
 

C. Cum autem Jesus esset in Bethánia in domo Simónis leprósi, accéssit ad eum múlier habens alabástrum unguénti pretiosi, et effúdit super caput ipsíus recumbéntis. Vidéntes autem discípuli, indignáti sunt dicéntes: S. Ut quid perdítio hæc? pótuit enim istud venumdári multo, et dari paupéribus. C. Sciens autem Jesus, ait ilis: Quid molésti estis huic mulíeri? opus enim bonum operáta est in me. Nam semper páuperes habétis vobíscum: me autem non semper habétis. Mittens enim hæc unguéntum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Amen dico vobis, ubicúmque prædicátum fúerit hoc Evangélium in toto mundo, dicétur et quod hæc fecit in memóriam ejus. C. Tunc ábiit unus de duódecim, qui dicebátur Judas Iscariótes, ad principes sacerdotum, et ait illis: S. Quid vultis mi dare, et ego vobis eum tradam? C. At illi constituérunt ei tríginta argénteos. Et exínde quærebat opportunitatem ut eum tráderet.
 
【耶稣被捕】祂还在说话的时候,十二徒之一 - 茹达斯来了。还有一大群人,带着刀剑棍棒,他们都是司祭长和民间长老遣来的。那负卖耶稣的给他们一个暗号说:“我口亲的,就是祂,你们就拿住祂好了。”茹达斯随即到耶稣面前说:“拉比,请安!”就口亲了祂。耶稣对他说:“朋友!你来做什么?”于是、他们上前下手,拿住耶稣。跟随耶稣的人中,有一个、伸手拔出剑来,砍大司祭的仆人,削下一个耳朵。耶稣对他说:“收起剑来,插入鞘里;凡是动剑的,必且死于剑下。你想我不能请求我的父,立即遭发十二团多的天神来吗!可是这样、经上所说:必该如此的话,怎么应验呢?”就在那时、耶稣对众人说:“你们带渚刀剑棍棒,出来拿我,好像拿L盎一样。我天天坐在圣殿里教训人,你们并没有拿我。但为应验先知所写的,这一切都实现了。”门徒于是撇下了祂、都逃散了。
Prima autem die azymórum accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: S. Ubi vis parémus tibi comédere pascha? C. At Jesus dixit: Ite in civitátem adquemdam, et dícite ei: Magíster dicit: Tempus meum prope est, apud te fácio pascha cum discípulis meis. C. Et fecérunt discípuli sicut constítuit illis Jesus, et paravérunt pascha. Véspere autem facto, discumbébat cum duódecim discípulis suis. Et edéntibus illis, díxit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditúrus est. C. Et contristáti valde, cœperunt sínguli dícere: S. Numquid ego sum, Dómine? C. At ipse respóndens, ait: Qui intíngit mecum manum in parópside, hic me tradet. Fílius quidem hóminis vadit, sicut scriptum est de illo; væ autem hómini illi, per quem Fílius hominis tradétur: bonum erat ei, si natus non fuísset homo ille. C. Respóndens autem Judas, qui trádidit eum, dixit: S. Numquid ego sum, Rabbi? C. Ait illi: Tu dixisti.
 
【在大司祭前】他们拿了耶稣,把祂送到大司祭盖法那里。经师和长老、已在那里聚会。伯多禄远远跟着耶稣,一直到大司祭的庭院里。他进去了,和仆人坐在一起,要看个结局。司祭长和全体议员、要想找出一个假证据来、诬告耶稣,好把祂处死。虽有好多假的证人出来,但找不出什么。末了、有两个人出来、说:“这个人说过:我能拆毁天主的圣殿,三日内、重新把它建造起来。”大司祭站起来,对耶稣说:“这些人举出证据来告祢,祢不回答什么吗?”耶稣缄默不言。大司祭对祂说:“我因生活的天主、命祢发誓告诉我们:祢是基督、天主的子吗?”耶稣对他说:“你说了。但我还告诉你们:将来有一天,你们要见人子坐在全能者右边,乘着天上的云降来。”大司祭就撕破自已的衣服说:“祂说了亵渎的话,我们何必再要见证?你们刚才都听到了这亵渎的话。你们看来怎样?”他们回答说:“祂应该死!”当下、他们就唾祂的面,用拳头打祂;有的用手掌打祂、说:“基督!祢做先知吧!给我们说:打祢的是谁?”
 
C. Cœnántibus autem eis, accépit Jesus panem, et benedíxit, ac fregit, dedítque discípulis suis, et ait: Accipite, et comédite: hoc est Corpus meum. C. Et accípiens cálicem, grátias egit: et dedit illis, dicens: Bíbite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi testaménti, qui pro multis effundétur in remissiónem peccatórum. Dico autem vobis: non bibam ámodo de hoc genímine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobíscum novum in regno Patris mei.
 
【伯多禄背主】那时、伯多禄在外边庭院里坐着,有一个使女走来、说:“你也是同加黎利人耶稣一起的。”伯多禄茼b众人前否认、说:“我不知道你说什么。”当他出去,到了门口,又有一个使女看见他,就对那里的人、说:“这个人也是同纳匝肋人耶稣一起的。”伯多禄又发誓否认、说:“我不认识那个人。”过了不多时,旁边站着的人走上来,对伯多禄说:“你一定是同祂一起的,因为你的口音、把你露出来了。”伯多禄就咒骂发誓起来、说:“我不认识那个人。”接着鸡就啼了。伯多禄想起耶稣的话:“鸡啼之前,你要三次背逆我”,就出去痛哭。
 
C. Et hymno dicto, exiérunt in montem Olivéti. Tunc dixit illis Jesus: Omnes vos scándalum patiémini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis. Postquam autem resurréxero, praecédam vos in Galilæam. C. Respóndens autem Petrus, ait illi: S. Et si omnes scandalizáti fúerint in te, ego nunquam scandalízabor. C. Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, ántequam gallus cantet, ter me negábis. C. Ait illi Petrus: S. Etiam si oportúerit me mori tecum, non te negábo. C. Simíliter et omnes discípuli dixérunt.
 
【谋杀耶稣】到了早晨,全体司祭长和民间长老、共同商议,处置耶稣,好把祂杀死。于是把祂捆绑起来,解送总督比拉多。
Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsémani, et dixit discípulis suis: Sedéte hic donec vadam illuc, et orem. C. Et assúmpto Petro, et duóbus fíliis Zebedæi, cœpit contristrári, et mœstus esse. Tunc ait illis: Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigiláte mecum.

 

【在比拉多前】耶稣站在总督面前,总督问祂说:“祢是犹太人的国王吗?”耶稣说:“你说了。”当司祭长和长老告祂时,祂什么也不回答。比拉多就对祂说:“他们提出证据告了祢这么些的事,祢没有听见吗?”祂一句话也不答覆,因此总督大为惊奇。每逢节日,总督照例随群众的意思、释放一个囚犯。当时有一个出名的囚犯,名叫巴拉巴。比拉多对集台的民众说:“你们要我给你们释放那一个?巴拉巴呢、还是称为基督的耶稣?”原来比拉多知道:他们因了嫉妒才把耶稣解来。比拉多正坐堂时,他的夫人遣入来说:“你切勿千涉这义入的事!因为我为了祂、今天梦中受了许多苦。”司祭长和长老怂恿群众,要求释放巴拉巴,而杀耶稣。总督再问他们说:“这两个人,你们要我给你们释放那一个?”他们说:“巴拉巴。”比拉多对他们说:“那么称为基督的耶稣,叫我怎么处置祂?”众人都说:“钉死祂!”比拉多说:“祂做了什么坏事?”他们更高声喊着说:“钉死祂!”比拉多见无法可施,反而越来越闹,就拿水在众人前洗手、说:“这义人的血、我是不负责任的;这是你们的事!”民众全体回答说:“祂的血尽可归到我们及我们的子孙身上。”于是、比拉多给他们释放巴拉巴,而把耶稣鞭打了,交给人去钉死。
 
C. Et progréssus pusíllum, prócidit in fáciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possíbile est, tránseat a me calix iste. Verúmtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. C. Et venit ad discípulos suos, et invénit eos dormiéntes: et dixit Petro Sic non potuístis una hora vigiláre mecum? Vigiláte, et oráte, ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem promptus est, caro autem infírma. C. Iterum secúndo ábiit, et orávit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat volúntas tua. C. Et venit íterum, et invénit eos dormiéntes: erant enim óculi eórum graváti. Et relíctis illis, íterum ábiit, et orávit tértio, eúmdem sermónem dicens. Tunc venit ad discípulos suos, et dicit illis: Dormíte jam, et requiéscite: ecce appropinquávit hora, et Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum. Súrgite, eámus: ecce appropinquávit qui me tradet.
 
【戏弄耶稣】那时、总督的兵把耶稣带进衙门,召集全营的兵士围着祂。他们脱去祂的衣服,给祂披上一件红袍。用荆棘编了一个王冠,戴在祂头上,拿一根芦苇,放在祂右手里。他们在祂面前屈膝,戏弄祂说:“犹太人的国王万岁!”又唾祂的面,拿过芦苇来打祂的头。戏弄完毕,就给祂脱去红炮,穿上祂自己的衣服,带祂出去钉死。
C. Adhuc eo loquénte, ecce Judas unus de duódecim venit, et cum eo turba multa cum gládiis, et fústibus, missi a príncipibus sacerdótum, et senióribus pópuli. Qui autem trádidit eum, didit illis sígnum dicens: S. Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum. C. Et conféstim accédens ad Jesum, dixit: S. Ave, Rabbi. C. Et osculátus est eum. Dixítque illi Jesus: Amíce, ad quid venísti?

 

【耶稣被钉】他们出去时,遇见一个昔兰尼人,名叫西满的,就强拉他背耶稣的十字架。到了名叫古而古大,就是“髑髅之地”的地方,兵士拿苦???调和的酒、给耶稣喝。祂尝了一尝,不愿意喝。他们把祂钉在十字架上,就拈阄分祂的衣服。之后、他们坐在那里,看守着祂。在耶稣的头上面、放了一个罪状,写着:“这是犹太人的国王 - 耶稣。”那时有两个强盗,和祂同钉十字架上,一个在右边,一个在左边。路过的人,摇着头凌辱祂说:“祢这拆毁天主圣殿、三天工夫把它重新建起来的,救救祢自己吧!祢若是天主的子,从十字架上下来吧!”司祭长和经师、长老、也同样地讥诮祢说:“救了别人,而不能救自己。祂若是伊撒尔的王,现在可以从十字架上下来,我们就信祂。祂信赖天主,如果天主爱慕祂,如今可救祂了。原来祂说过:‘我是天主的子。’”连那和祂同钉的强盗,也这样讥诮祂。
 
C. Tunc accessérunt, et manus iniecérunt in Jesum, et tenuérunt eum. Et ecce unus ex his, qui erant cum Jesu, exténdens manum, exémit gládium suum, et percútiens servum príncipis sacerdótum, amputávit aurículam ejus. Tunc ait illi Jesus: Convérte gládium tuum in locum suum. Omnes enim, qui accéperint gládium, gládio períbunt. An putas, quia non possum rogáre Patrem meum, et exhibébit mihi modo plus quam duódecim legiónes Angelórum? Quómodo ergo implebúntur Scriptúræ, quia sic opórtet fieri? C. In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis, et fústibus comprehéndere me: quotídie apud vos sedébam docens in templo, et non me tenuístis. C. Hoc autem totum factum est, ut adimpleréntur Scriptúræ prophetárum. Tunc discípuli omnes, relícto eo, fugérunt.
 
【耶稣的死】从第六时辰起、一直到第九时辰,遍地黑暗。在将近第九时辰的时候,耶稣大声喊着、说:“厄里,厄里!拉马撒巴各大尼!”就是说:“我主!我主!为什么舍弃我?”站在那里的人中有几个听见了、说:“祂在叫厄里亚呢!”其中有一人,立刻奔来,拿海绒蘸满了醋,缚在一根芦苇上,授给祂喝。可是别的人说:“让我们看厄里亚来不来救祂!”耶稣第二次大声喊叫,就此断气。
At illi tenéntes ad Caípham príncipem sacerdótum, ubi scribæ, et senióres convénerant. Petrus autem sequebátur eum a longe, usque in átrium príncipis sacerdótum. Et ingréssus intro, sedébat cum minístris ut vidéret finem. Príncipes autem sacerdótum, et omne concílium, quærébant falsum testimónium contra Jesum, ut eum morti tráderent: et non invenérunt cum multi falsi testes accessíssent. Novíssime autem venérunt duo falsi testes, et dixérunt: S. Hic dicit: Possum destruere templum Dei, et post tríduum reædificáre illud. C. Et surgens princeps sacerdótum ait illi: S. Nihil respóndes ad ea, quæ isti advérsum te testificántur? C. Jesus autem tacébat. Et princeps sacerdótum ait illi: S. Adjúro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Fílius Dei. C. Dicit illi Jesus: Tu dixísti. Verúmtamen dico vobis, ámodo vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris virtútis Dei, et veniéntem in núbilibus cæli. C. Tunc princeps sacerdótum scidit vestiménta sua dicens: S. Blasphemávit: quid adhuc egémus téstibus? Ecce nunc audístis blasphémiam: quid vobis vidétur? C. At illi respondéntes, dixerunt: S. Reus est mortis. C. Tunc exspuérunt in fáciem ejus, et cólaphis eum cecidérunt, álii autem palmas in faciem eius dederunt, dicentes: S. Propetíza nobis, Christe, quis est qui te percússit?
 
C. Petrus vero sedébat foris in átrio: et accéssit ad eum una ancílla, dicens: S. Et tu cum Jesu Galilæo eras. C. At ille negávit coram ómnibus, dicens: S. Néscio quid dicis. C. Exeúnte autem illo jánuam, vidit eum ália ancílla, et ait his qui erant ibi: S. Et hic erat cum Jesu Nazaréno. C. Et iterum negávit cum juraménto: Quia non novi hominem. Et post pusíllum accessérunt qui stabant et dixérunt Petro: S. Vere et tu ex illis es: nam et loquéla tua maniféstum te facit. C. Tunc cœpit detestári, et jurári quia non novísset hóminem. Et contínuo gallus cantávit. Et recordátus est Petrus verbi Jesu, quod díxerat: Priúsquam gallus cantet, ter me negábis. Et egréssus foras, flevit amáre.
 
Mane autem facto, consílium iniérunt omnes príncipes sacerdótum, et senióres pópuli advérsus Jesum, ut eum morti tráderent. Et vinctum adduxérunt eum, et tradidérunt Póntio Piláto præsidi. Tunc videns Judas, qui eum trádidit, quod damnátus esset, pœniténtia ductus, rétulit trigínta argénteos princípibus sacerdótum, et senióribus, dicens: S. Peccávi, tradens sánguinem justum. C. At illi dixérunt: S. Quid ad nos? Tu víderis. C. Et projéctis argénteis in templo, recéssit: et ábiens, láqueo se suspéndit. Príncipes autem sacerdótum, accéptis argénteis, dixérunt: S. Non licit eos míttere in córbonam: quia prétium sánguinis est. C. Consílio autem inito, emérunt ex illis agrum fíguli, in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocátus est ager ille, Hacéldama, hoc est, ager sánguinis, usque in hodiérnum diem. Tunc implétum, quod dictum est per Jeremíam prophétam, dicéntem: Et accepérunt trigínta argénteos prétium appretiáti, quem appretiavérunt a fíliis Israel: et dedérunt eos in agrum fíguli, sicut constítuit mihi Dóminus.
 
Jesus autem stetit ante præsidem: et interrogávit præses, dicens: S. Tu es Rex Judæórum? C. Dicit illi Jesus: Tu dicis. C. Et cum accusarétur a princípibus sacerdótum, et senióribus, nihil respóndit. Tunc dicit illi Pilátus: S. Non audis quanta advérsum te dicunt testimónia? C. Et non respóndit ei ad ullum verbum, ita ut mirarétur præses veheménter.
 
Per diem autem solémnem consuéverat præses pópulo dimíttere unum vinctum, quem voluíssent. Habébat autem tunc vinctum insígnem, qui dicebátur Barábbas. Congregátis ergo illis, dixit Pilátus: S. Quem vultis dimíttam vobis: Barábbam, an Jesum, qui dicitur Christus? C. Sciébat enim quod per invíduam tradidíssent eum. Sedénte autem illo pro tribunáli, misit ad eum uxor ejus, dicens: S. Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hódie per visum propter eum. C. Príncipes autem sacerdótum, et senióres persuasérunt pópulis ut peterent Barábbam, Jesum vero pérderent. Respóndens autem præses, ait illis: S. Quem vultis vobis de duóbus dimítti? C. At illi dixérunt: S. Barábbam. C. Dixit illis Pilátus: S. Quid ígitur fáciam de Jesu, qui dícitur Christus? C. Dicunt omnes: S. Crucifigátur. C. Ait illis præses: S. Quid enim mali fecit? C. At illi magis clamábant, dicéntes: S. Crucifigátur. C. Videns autem Pilátus quia nihil profíceret, sed magis tumúltus fíeret: accépta aqua, lavit manus coram pópulo, dicens: S. Innocens ego sum a sánguine iusti hujus: vos vidéritis. C. Et respóndens univérsus pópulus dixit: S. Sanguis ejus super nos, et super fílios nostros. C. Tunc dimísit illis Barábbam: Jesum autem flagellátum trádidit eis, ut crucifigerétur.
 
Tunc mílites præsidis suscipiéntes Jesum in prætorium, congregavérunt ad eum univérsam cohórtem: et exéuentes eum, chlámydem coccíneam circumdéderunt ei: et plecténtes corónam de spinis posuérunt super caput ejus et arúndinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudébant ei, dicéntes: S. Ave, Rex Judæórum. C. Et exspuéntes in eum, accepérunt arúndinem, et percutiébant caput eius. Et postquam illusérunt ei, exuérunt eum chlámyde, et induérunt eum vestiméntis ejus, et duxérunt eum ut crucifígerunt.
 
Exéuntes autem, invenérunt hóminem Cyrenæum, nómine Simónem: hunc angariavérunt ut tólleret crucem eius. Et venérunt in locum, qui dícitur Gólgotha, quod est Calváriæ locus. Et dedérunt ei vinum bíbere cum felle mixtum. Et cum gustásset, nóluit bíbere. Postquam autem crucifixérunt eum, divisérunt vestiménta ejus, sortem mitténtes: ut implerétur quod dictum est per prophétam, dicentem: Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. Et sedéntes, servábant eum. Et imposuérunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus Rex Judæórum. Tunc crucifíxi sunt cum eo duo latrónes: unus a dextris, et unus a sinístris. Prætereúntes autem blasphemábant eum, movéntes cápita sua, et dicéntes: S. Vah, qui déstruis templum Dei, et in tríduo illud reædíficas: salva temetípsum. Si Fílius Dei es, descénde de cruce. C. Simíliter et príncipes sacerdótum illudéntes cum scribis et senióribus dicébant: S. Alios salvus fecit, seípsum non potest salvum fácere: si Rex Israel est, descéndat nunc de cruce, et crédimus ei: confídit in Deo: liberet nunc, si vult eum; dixit enim: Quia Fílius Dei sum. C. Idípsum autem et latrónes, qui crucifíxi erant cum eo, improperábant ei.
 
A sexta autem hora tenébrae factæ sunt super univérsam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamávit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabactháni? C. Hoc est: Deus meus, Deus meus, ut qquid dereliquísti me? C. Quidam autem illic stantes, et audiéntes, dicébant: S. Elíam vocat iste. C. Et contínuo currens unus ex eis, accéptam spóngiam implévit acéto, et impósuit arúndini, et dabat ei bíbere. Céteri vero dicébant: S. Sine, videámus an véniat Elías líberans eum. C. Jesus autem íterum clamans voce magna, emísit spíritum.
 
(此处跪下,默念片刻。)
 
Et ecce velum templi scissum est in dua partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, et monuménta apérta sunt: et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt. Et exéuntes de monuméntis post resurrectiónem ejus, venerunt in sanctam civitátem, et apparuérunt multis. Centúrio autem, et qui cum eo erant, custodiéntes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiébant, timuérunt valde, dicéntes: S. Vere Fílius Dei erat iste. C. Erant autem ibi mulíeres multæ a longe, quæ secútæ erant Jesum a Galilææ, ministrántes ei: inter quas erat María Magdaléne, et María Jacóbi, et Joseph mater, et mater filiórum Zebedæi.
 
看!圣殿的帐幔从上而下,分裂开来,成为两块。大地震动,石头崩裂,坟墓开了,有许多已经安眠的圣人的尸身,也复活起来。他们在耶稣复活后,从坟墓里出来,进了圣城,显现给许多人。百夫长和别的看守耶稣的人,看见地震、及这一切发生的情形,极其害怕,说:“这真是天主的子。”有好些妇女在那里,远远地看着,她们是从加黎利跟耶稣来、伺候祂的;其中有玛利亚玛达肋纳,有雅各伯和若瑟的母亲玛利亚,又有载伯德儿子的母亲。
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nómine Joseph, qui et ipse discípulus erat Jesu. Hic accéssit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu. Tunc Pilátus jussit reddi corpus. Et accépto corpóre, Joseph invólvit illud in monuménto suo novo, quod excíderat in petra. Et advólvit saxum magnum ad óstium monuménti, et ábiit. Erat autem ibi María Magdaléne, et áltera María, sedéntes contra sepúlchrum.
 
【耶稣埋葬】到了晚上,有一位阿利玛第的富人,名叫若瑟的,他也是耶稣的门徒;他去见比拉多,索取耶稣的遗体。比拉多就吩咐给他。若瑟取了耶稣的遗体,用洁白的殓布包好,放在自己的新坟里,那个坟是在山石中凿出来的。他又把大石转到坟墓门口,然后走了。

受难始末完毕,司祭不口吻经本,六品也不向他献香;圣瞻礼三、圣瞻礼四和圣瞻礼六倘唱受难始末,也仿照此例。

倘司祭本日须举行第二台或第三台弥撒,受难始末不必重念,却改诵以下的福音以代替之。
 

ALTERA autem die, quæ est post Parascéven, convenérunt príncipes sacerdótum, et pharisæi ad Pilátum, dicéntes: Dómine, recordáti sumus quia sedúctor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resúrgam. Jube ergo custodíri sepúlchrum usque in diem tértium: ne forte véniant discípuli ejus, et furéntur eum, et dicant plebi: Surréxit ad mórtuis: et erit novíssimus error pejor prióre. Ait illis Pilátus: Habétis custódiam, ite, custodíte sicut scitis. Illia utem abeuntes, muniérunt sepúlchrum, signántes lápidem, cum custódibus. — Credo.
 
耶稣被钉于十字架后,从第六时辰起、一直到第九时辰,遍地黑暗。在将近第九时辰的时候,耶稣大声喊着、说:“厄里,厄里!拉马撒巴各大尼!”就是说:“我主!我主!为什么舍弃我?”站在那里的人中有几个听见了、说:“祂在叫厄里亚呢!”其中有一人,立刻奔来,拿海绒蘸满了醋,缚在一根芦苇上,授给祂喝。可是别的人说:“让我们看厄里亚来不来救祂!”耶稣第二次大声喊叫,就此断气。
(此处跪下,默念片刻。)
 
看!圣殿的帐幔从上而下,分裂开来,成为两块。大地震动,石头崩裂,坟墓开了,有许多已经安眠的圣人的尸身,也复活起来。

奉献咏 (Ps. 68. 21, 22)

IMPROPERIUM expectávit cor meum, et misériam: et sustínui qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolantem me quæsívi, et non inveni: et déderunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
 

 

耻辱和忧闷、折伤了我的心;我指望了有人体恤我,没有一个;我渴望了有人安慰我,可是寻不着。他们拿苦胆给我当食物;我渴了,他们拿醋给我喝。 (68:21-22)

默祷经

CONCEDE, quæsumus Dómine: ut óculis tuæ majestátis munus oblátum, et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátæ perennitátis acquírat. Per Dóminum nostrum
 

 

主,求祢恩准:使这奉献于祢尊前的礼物,为我们获致虔诚的恩宠,并挣得真福的永生。因我们主……。

念十字架的颂谢引。

十字架的颂谢引 

On the Feasts of the Holy Cross, and of the Precious Blood of our Lord Jesus Christ.

VERE dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, æterne Deus. Qui salútem humáni generis in ligno crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli, cœlorumque virtútes ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 

 

 

主、至圣的父、全能永生的天主,我们时时处处颂谢妳,实是正义而必须的,属于我们天职的,也属我们得救的。祢藉着我们主基督、将人类的获救建成于十字架的圣木上了:死亡既由木而发生,生命也须由木而恢复,为使凭那菓木而获胜的 (魔鬼),也由此圣木而惨败。

藉着祂 (基督)、对于祢的尊威、诸天神予以赞美,宰制者予以钦崇,掌权者予以敬畏,诸天万军和普天的异能者以及有福的炽爱者、相与欢欣而予以祝贺。求祢恩准我们的祷声,也同他们的歌韵合成一起,共发虔恭的颂赞:圣、圣、圣……。

领主咏 (Matth. 26. 42)

PATER, si non potest hic calix transíre nisi bibam illum, fiat volúntas tua.
 

 

 

“我的父!这爵若不能免去,必要我饮,愿祢的意旨承行吧!” (26:42)

领后经

PER huius, Dómine, operatiónem mystérii: et vitia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur. Per Dominum nostrum Jesum Christum ...
 

 

主,切望这个奥迹发挥作用:涤除我们种种的恶习,满足我们的合义意愿。因我们主耶稣基督......

  司祭念 求圣三悦纳已告成之祭 经文后,即降福教众如常,但不念最后福音,便迳直巳返回更衣所。在不举行圣枝礼仪的弥撒内,最后福音采用分授圣枝后的福音。