封斋期第三主日  

紫  Violet

进台咏 (Ps 24. 15, 16)

OCULI mei semper ad Dóminum, quia ipse evéllet de láqueo pedes meos: répice in me, et miserére mei, quóniam únicus et pauper sum ego. - (Ps. 24. 1, 2). Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. Glória Patri ... - Oculi semper ...
 

 

我的眼睛时时仰望上主,因为祂能使我的脚脱出罗网。求祢叫顾我,怜悯我,因为我是独而贫困的人。上主啊!我向祢举起我的灵魂。我的天主啊!我倚靠祢,求祢莫叫我羞愧。光荣归于父......。 (咏24:15; 61:1-2)

集祷经

QUAESUMUS, omnípotens Deus, vota humílium réspice atque ad defensiónem nostram, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum nostrum Jesum Christum ...
 

 

全能的天主,求祢垂听我们谦卑者的呼号;望祢伸出祢的大能右手来保护我们。因我们主......。

书信 (Ephes., 5. 1-9)

FRATRES: Estóte imitatóres Dei, sicut fíli caríssimi, et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis oblatiónem, et hóstiam Deo in odórem suavitátis. Fornicátio autem, et omnis immundítia, aut avarítia, nec nominétur in vobis. sicut decet sanctos: aut turpitúdo, aut stultilóquium, aut scurrílitas. quæ ad rem non pértinet., sed magis gratiárum actio. Hoc enim scitóte intelligéntes, quod omnis fornicátor, aut immúndus, aut avárus, quod est idolórum sérvitus, non habet hereditátem in regno Christi, et Dei. Nemo vos aedúcat inánibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in fílios diffidéntiæ. Nolíte ergo éfficipartióipes eórum. Erátis enirn aliquándo ténebræ; nunc autem lux in Dómino. Ut fíliilucis ambuláte, fructus enim lucis est in omni benitáte, et justitia, et veritáte.
 

   

弟兄们:你们作为天主宠爱的子女,就应该效法祂。应该奉基督为榜样,走上爱人的道路;祂宠爱了我们,甘心牺牲自己,为我们将自己供献于天主,成为气味芬芳的祭献和牺牲。邪淫、任何秽行、淫欲,在你们中间、连提都不可提,这才是适合圣徒的身份。不许说淫秽的、无意义的、粗俗下流的话,这一切都是不适宜的;应该说的,珙O感谢天主的话。你们要知道清楚:奸淫者、犯秽行者、和放纵淫欲者(这就是奉事邪神),不能继承基督和天主的国。谁都不许用空虚的论调欺骗你们,因为天主要为了这些恶习对叛逆者起震怒,所以你们不要和他们发生任何关系。从前你们是黑暗,可是现在在主内成为光明,所以你们处世为人,应该像光明的人一样。光明所结的果实,在一切事上是良善、正义和真理。(弗5:1-9)

台阶咏 (Ps. 9. 20, 4)

EXSURGE, Dómine, non præváleat homo: judicénter gentes in conspéctu tuo. In converténdo inimícum meum retrórsum, infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
 

 

上主啊!求祢起来,莫许世人制胜,且愿异民在祢面前受审。我的仇人转身退避的时候,他们在祢目前颠仆灭亡。 (咏9:20,4)

连唱咏 (Ps. 122. 1-3)

AD te levávi óculos meos, qui hábitas in cœlis. Ecce sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum, et sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum donec misereátur nostri. Miserére nobis, Dómine, miserére nobis.
 

   

居于天上之主啊!我向祢高举我的眼。看!正如仆人的眼,怎样瞻望主人的手。使女的眼、怎样仰视主母的手,我们的眼睛、也照样仰望上主我们的天主,期待祂矜怜我们。上主啊!求祢怜恤我们,怜恤我们。 (咏122:1-3)

福音 (Luke, 11. 14-28.)

IN illo témpore: Erat Jesus ejíciens dæmonium. et illud erat mutum. Et cum ejecísset dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ. Quidam autem ex eis dixérunt: In Beélzebub príncipe dæmóniorum éjicit dæmonia. Ft álii tentántes, signum de cœlo quærebant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divísum desolábitur, et domus supra domum cadet. Si autem et sátanas in seípsum divísus est, químodo stabit regnum ejus? quia dícitis, in Beélzebub me ejícere dæmonia. Si autem ego in Beélzebub ejício dæmónia: fílii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi júdices vestri erunt. Porro si in dígito Dei ejício dæmónia: profécto pervénit in vos regnum Dei. Cum fortis armátus custódit atrium suum, in pace sunt ea, quæ póssidet. Si autem fórtior eo supervéniens vícerit eum, univérsa arma ejus áuferet, in quibus confidébat, et spólia ejus distríbuet. Qui non est mecum, contra me est: et qui non cólligit mecum dispérgit. Cum immúndus spíritus exíerit de hómine, ámbulat per loca inaquósa, quærens réquiem: et non inveni-ens, dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et cum vénerit, ínvenit eam scopis mundátam, etornátam. Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum nequióres se, et ingréssi hábitant ibi. Et fiunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus. Factum est autem, cum hæc díceret: extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. At ille dixit: Quinímo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud. - Credo.
 

 

那时候、耶稣驱逐一个魔鬼,那是一个哑吧的魔鬼。魔鬼出去之后,哑吧就说话了,群众都惊讶。但其中有几个人说:“祂是靠着魔王 - 伯尔载布、驱魔。”又有人试探耶稣,向祂求一个天上的征兆。但祂知道他们的意念,对他们说:“凡是内部分裂的国家,都要自趋灭亡,而房屋要坍得重重相压。如果撒禅内部分裂,牠的国家怎么能存立呢?既然你们说我靠伯尔载布驱魔,那么、请问我若靠了伯尔载布驱魔,你们的子弟靠了谁驱魔呢?所以他们就是你们的判断者。但我驱魔,实靠着天主的手指,那么、天主的国已临到你们了。壮士武装了,守着他的内宅,他的家产才得安全;若来了一个比他更强的,战胜了他,就把他凭恃的全套武器夺去,再把夺来的东西分去。谁不和我在一起,便是反对我;谁不和我一起收集,便是分散。不洁之魔从人身上出来,在干燥的地方徘徊,寻找安息,荍鉹ㄗ魽A于是说: ‘我要回到我出来的屋里去。’牠来了,见已打扫干净,布置整齐。牠就去带领了七个比牠更恶的魔鬼,进去住在那里;而那人以后的景况,此从前更不好了。”耶稣正在这样讲话时,一个妇女从人群中高声说:“真有福啊!怀祢的胎,哺祢的乳!”耶稣说:“可是、听天主的道而奉行的、那更有福啊!” (路11:14-28)

 

奉献咏 (Ps. 18. 9, 11, 12)

JUSTITIAE Dómini rectæ, lætificántes corda, et judícia ejus dulcióra super mel et favum: nam et servus tuus custodit ea.
 

 

上主的命令是正直的,能快乐人的心胸,祂的判断比蜜甘美,比蜂窝滴下的汁更香甜。我主啊!祢的仆人把那些细心恪守。 (咏18:9,10,11,12)

默祷经

HÆC hóstia, Dómine, quæsumus, emúndet nostra delícta: et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora, mentésque sanctíficet. Per Dóminum nostrum ...
 

 

主,祈望在此所奉献的牺牲,洗净我们的罪愆,并以圣化祢仆役们的身心、准备他们善行圣祭。因我们主……。

念四旬时期的颂谢引。

天主圣三的颂谢引

From Ash Wednesday till Saturday before Passion Sunday.

VERE dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tíbi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, aetérne Deus. Qui corporáli jejunio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et præmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli, cœlorúmque virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concelébrant. Cum quibus et nostras voces, ut admitti jubeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 

 

 

主、至圣的父、全能永生的天主,我们时时处处颂谢祢,实是正义而必须的,属于我们天职的,也属我们得救的。祢藉着我们主基督、以我们于肉身上所甘受的斋苦,来遏制我们的私欲,提高我们的心灵,赐给我们功德和酬报。

藉着祂 (基督)、对于祢的尊威、诸天神予以赞美,宰制者予以钦崇,掌权者予以敬畏,诸天万军和普天的异能者以及有福的炽爱者、相与欢欣而予以祝贺。求祢恩准我们的祷声,也同他们的歌韵合成一起,共发虔恭的颂赞:圣、圣、圣……。

领主咏 (Ps. 83. 4, 5)

PASSER invénit sibi domum, et turtur nidum ubi repónat pullos suos: altaria tua, Dómine virtútem, Rex meus, et Deus meus: beáti qui hábitant in domo tua, in sæculum sæculi laudábunt te.
 

 

 

我的王、我的天主、万军的上主啊!在祢祭坛旁、麻雀寻找住所,燕子预备伏雏的窝巢。凡住在祢殿中,永远颂扬祢的,才是有福的! (咏83:4-5)

领后经

ACUNCTIS nos, quæsumus, Dómine, reátibus et periculis propitiátus absolve: quos tanti mystérii tríbuis esse partícipes. Per Dóminum nostrum...

 

主,祢既恩赐我们得以参享偌大的奥迹,求祢慈然解救我们脱免一切的罪恶和危害。因我们主......。