封斋后首主日

紫  Violet

进台咏 (Ps 90. 15, 16)

INVOCABIT me, et ego exáudium eum: erípiam eum, et glorificábo eum: longitúdine diérum adimplébo eum. -(Ps. 90. 1). Qui hábitat in adiutório Altíssimi: in protectióne Dei cœli commorábitur. Glória Patri ... - Invocábit ...
 

 

天主说:他几时向我呼吁,我必要应允他;我要拯救他,我要使他显耀,我要使他饱享年寿。凡住在至高者隐秘处的人,必住在全能者的荫下。 (咏90:15-16,1) 光荣归于父......。

集祷经

DEUS, qui Ecclésiam tuam ánnua Quadragesimáli observatióne puríficas: præsta famíliae tuæ; ut quod a te obtinére abstinéndo nítitur, hoc bonis opéribus exsequátur. Per Dóminum nostrum...
 

 

天主,祢每年藉四旬严斋的遵守,净化祢的教会。祢的子女既以苦行努力求此净化,求祢使他们由爱德的善工而继续追得。因我们主……。

书信 (2 Cor. 2. 6. 1-10)

FRATRES: Exhortámur vos, ne in vácuum grátiam Dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. Ecce nunc tempus acceptáblie, ecce nunc dies salútis. Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum: sed in ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros, in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justitiæ a dextris, et a sinístris: per glóriam et ignobilitátem: per infámiam, et bonam famam: ut seductóres et veráces: sicut qui ignóti, et cógnoti: quasi moriéntes, et ecce vívimus: ut castigáti, et non mortificáti: quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes.
 

   

弟兄们:我们劝导你们不可白白地受天主的恩宠。依照祂所说的:“在我乐意的时候,我垂允了你;在拯救的日子,我援助了你。”现在这乐意的时候到了,这拯救的日子到了。我们自己努力避免任何恶表,使我们的传教职务不致受人轻视;相反的、我们用高度的坚忍,在忧患、艰难、困苦中,在笞打、监禁、变乱中,在劳碌、守夜、严斋的时候,用纯洁、知识、忍耐、仁慈,藉着圣神,用诚实的爱、真实的言语、天主的能力、正义的攻击和防御武器,在一切倩况中,我们努力作天主良好的工作者;无论人尊敬或羞辱我们,无论我们的名声或好或坏。人把我们看作欺骗者,我们说实话;把我们看作不出名的,我们还是赫赫有名的;把我们看作临死的人,我们实际茯着;把我们看作受罚的人,我们狺ㄕ滿F把我们看作忧愁的人,我们时常喜悦;把我们看作贫困的人,我们狳许多人富足;把我们看作一无所有的人,我们狺陘\都有。 (格后6:1-10)

台阶咏 (Ps. 90. 17. 11-12)

ANGELIS suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
 

 

天主为你委命了自己的天神,在你所行的一切道路上护卫你。 他们要用手托着你,免得你的脚为石所碰伤。

连唱咏 (Ps. 90. 1-7, 11-16)

QUI hábitat in adiutórium Altíssimi, in protectióne Dei cœli commorábitur. Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refugium meum: Deus meus, sperábo in eum. Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, et a verbo áspero. Scápulis suis obumbrábit tibi, et sub pennis ejus sperábis. Scuto circumdábit te véritas ejus: non timébis a timóre noctúrno. A sagítta volánte per diem, a negótio perambulánte in ténebris, a ruína et dæmonio meridiáno. Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis: tibi autem non appropinquábit. Quóniam angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. In mánibus portábunt te, ne unquam offéndas ad lápidem pedem tuum. Super áspidem et basilíscum ambulábis, et conculcábis leónem et dracónem. Quóniam in me speravit, liberábo eum: prótegam eum quóniam cognóvit nomen meum. Invocábit me, et ego exáudiam eum: cum ipso sum in tribulatióne. Erípiam eum, et glorificábo eum: longitúdine diérum adimplébo eum, et osténdam illi salutáre meum.
 

   

凡住在至高者隐秘处的人,必住在全能者的荫下。
他要对上主说:“祢是我的避难所,我的保障,是我所仰望的天主。”
祂必要救你脱离捕鸟者的罗网,和凶暴的瘟疫。
祂必以自已的翎毛遮蔽你,你要投奔祂的翼下。
 祂的诚实、便是盾牌与护身符。你必不怕黑夜的惊惶,
或白日飞来的羽箭,也不怕黑晴中流行的瘟疫,和午间害人的毒患。
你旁边虽有千人跌仆,在你的右边、虽有万人灭亡,灾祸也不临近你身。
因祂为你委命了自己的天神,在你所行的一切道路上护卫你。
他们要用手托着你,免得你的脚为石所碰伤。
你要走在狮子和虺蛇的身上,也要践踏少壮狮子和龙蛇。
天主说:因为他专心爱我,我要解救他;因为他认识我的名,我必要保护他。
他几时向我呼吁,我必要应允他;他在忧患中、我要与他同在。
我要拯救他,我要使他显耀;我要使他饱享年寿,我要使他目睹我的救恩。 (咏90:1-7,11-16)

福音 (Matt., 4. 1-11)

IN illo témpore: Ductus est Jesus in desértum a Spíritu, ut tentarétur a diábolo. Et cum jejunásset quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus, póstea esúriit. Et accédens tentátor, dixit ei: Si Fílius Dei es, dic ut lápides isti panes fiant. Qui respóndens, dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei. Tunc assúmpsit eum diábolus in sanctám civitátem, et státuit eum super pinnáculum templi, et dixit ei: Si Fílius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandávit de te, et in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentábis Dóminum Deum tuum. Iterum assúmpsit eum diábolus in montem excélsum valde: et osténdit et ómnia regna mundi, et glóriam eórum, et dixit ei: Hæc ómnia tibi dabo, si cadens adoráveris me. Tunc dicit ei Jesus: Vade Sátana: scriptum est enim: Dóminum Deum tuum adorábis: et illi soli sérvies. Tunc relíquit eum diábolus: et ecce ángeli accessérunt, et ministrábant ei. - Credo.
 

 

那时候、耶稣由圣神引到旷野,受魔鬼的试探。祂守了四十日四十夜的斋,终于饿了.于是那试探者前来对祂说:“祢若是天主子,命这些石头变成饼。”耶稣回答说:“经上写着:‘人不是单靠饼生活,而是靠天主口中所出的一切话。’”魔鬼就带祂到圣城,抱祉放在圣殿顶上,对祂说:“祢若是天主子,尽跳下去,因为经上写着:‘祂为了你吩咐天神,把你托在手中,怕你的脚触碰石头。’”耶稣对牠说:“经上也写着:‘不可试探你的主、天主。’”魔鬼又带祂到一座很高的山上,指给祂看天下万国、及其荣华,对祂说:“这一切、祢若俯伏朝拜我,我都给祢。”耶稣就对牠说:“撒殚,走开!因为经上写着:‘你当朝拜主、你的天主,只恭敬祂。’”于是魔鬼离开祂,天神们就前来伺候祂。 (玛4:1-11)

奉献咏 (Ps. 90. 4,5)

SCAPULIS suis obumbrábit tibi Dóminus, et sub pennis ejus sperábis: scuto circúmdabit te véritas ejus.
 

 

主必以自己的翎毛遮蔽你,你要投奔祂的翼下:祂的诚实、便是你的护身符。

默祷经

SACRIFICIUM quadragesimális inítii solémniter immolámus te, Dómine, deprecántes: ut cum epulárum restrictióne carnálium, a nóxiis quoque voluptátibus temperémus. Per Dóminum nostrum...
 

 

主,我们当严斋的开始、隆重地奉献这个圣祭;恳求祢使我们能于禁肉节食之外,更断绝一切有害的娱乐。因我们主……。

念四旬时期的颂谢引。

天主圣三的颂谢引

On Trinity Sunday and on Sundays throughout the year.

VERE dignum et æquum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubique grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnipotens ætérne Deus. Qui cum unigénito Filio tuo, et Spirítu Sancto, unus es Deus, unus es Dóminus: non in unius singularitáte persónæ, sed in unius Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto,  sine differéntia discrétionis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternæque Deitátis, et in persónis proríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli, atque Archángeli, Chérubim quoque ac Seráphim: qui non cessant clamáre quotidie, una voce dicéntes:
 

 

 

主、至圣的父、全能永生的天主,我们时时处处颂谢祢,实是正义而必须的,属于我们天职的,也属我们得救的。祢与祢的独子及圣神、只是一个天主,只是一个主;不是因为位是单独一个,珙O因为三位同具一个性体。的确、我们所怎样依照祢的启示、相信祢享的光荣,我们无区别地也同样确认祢的圣子,也同檬确认圣神共享这个光荣。因此、我们在明认圣三真实而永在的天主性上,同时论位、我们敬拜圣三的各一,论体、我们敬拜圣三的无二,论尊荣、我们敬拜圣三的均等。

这圣三的尊荣、是天神们和总领天神们、普知天神们和炽爱天神们、所虔诚歌颂的;他们日复一日、永不停止同声高呼说:圣、圣、圣……。

领主咏 (Ps. 90. 4, 5)

SCAPULIS suis obumbrábit tibi Dóminus, et sub pennis ejus sperábis: scuto circumdábit te véritas ejus.
 

 

 

主必以自己的翎毛遮蔽你,你要投奔祂的翼下:祂的诚实、便是你的护身符。 (咏90:4-5)

领后经

TUI nos, Dómine, sacraménti libátio sancta restáuret: et a vetustáte purgátos, in mysterii salutáris fáciat transíre consórtium. Per Dominum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit...

 

主,祈望我们由分享祢的圣事、获得振新,并得彻除了旧恶,而参与救恩的奥迹。因我们主……。